Gregory of Tours,
Historia francorum 2.14.Apud urbem vero Turonicam, defuncto Eustochio episcopo, septimo decimo sacerdotii sui anno, quintus post beatum Martinum Perpetuus ordinatur. Qui cum virtutes assiduas ad sepulcrum ejus fieri cerneret, cellulam quae super eum fabricata fuerat, videns parvulam, indignam talibus miraculis judicavit. Qua submota, magnam ibi basilicam, quae usque hodie permanet, fabricavit: quae habetur a (0213A)civitate passus quingentos quinquaginta. Habet in longum pedes centum sexaginta, in latum sexaginta: habet in altum usque ad cameram pedes quadraginta quinque; fenestras in altario triginta duas, in
capso viginti, columnas quadraginta unam. In toto aedificio fenestras quinquaginta duas, columnas centum viginti; ostia octo, tria in altario, quinque in
capso. Solemnitas enim ipsius basilicae triplici virtute pollet: id est dedicatione templi, translatione corporis sancti, vel ordinatione ejus episcopatus. Hanc enim quarto nonas Julias observabis: depositionem vero ejus tertio idus Novembris esse cognoscas. Quod si fideliter celebraveris, et in praesenti saeculo, et in futuro, patrocinia beati antistitis promereberis. Et quoniam camera cellulae illius prioris eleganti opere (0213B)fuerat fabricata, indignum duxit sacerdos, ut opera ejus deperirent: sed in honore beatorum apostolorum Petri et Pauli aliam construxit basilicam, in qua cameram illam affixit. Multas et alias basilicas aedificavit, quae usque 69 hodie in Christi nomine constant.(0214A) XV. Eo tempore et basilica beati Symphoriani Augustodunensis martyris ab Eufronio presbytero aedificata est. Et ipse Eufronius, hujus deinceps urbis episcopatum sortitus est. Hic enim marmor quod super sanctum sepulcrum beati Martini habetur, cum grandi devotione transmisit. XVI. Sanctus vero Namatius, post obitum Rustici episcopi, apud Arvernos in diebus illis octavus erat episcopus. Hic ecclesiam quae nunc constat, et senior infra muros civitatis habetur, suo studio fabricavit, habentem in longum pedes centum quinquaginta, in latum pedes sexaginta, in altum infra
capsum usque cameram, pedes quinquaginta: inante absidem rotundam habens, ab utroque latere ascellas eleganti constructas opere, totumque aedificium (0214B)in modum crucis habetur expositum. Habet fenestras quadraginta duas, columnas septuaginta, ostia octo. Terror namque ibidem Dei, et claritas magna conspicitur; et vere plerumque inibi odor quasi aromatum suavissimus advenire a religiosis sentitur.