Cas | Singulier |
---|---|
Nominatif | Montinus |
Vocatif | Montine |
Accusatif | Montinum |
Génitif | Montinī |
Datif | Montinō |
Ablatif | Montinō |
Montinus \Prononciation ?\
Qui est enim qui credat esse deos Lucrios et lucrorum consecutionibus praesidere, cum ex turpibus causis frequentissime veniant et aliorum semper ex dispendiis constent? quis Libentinam, quis Burnum libidinum superesse tutelis, quas iubet sapientia fugere et quas mille per species propudiosa expeeritur et exercet obscenitas? quis Limentinum, quis Limam custodiam liminum gerere et ianitorum officia sustinere, cum fanorum <limina> cotidie videamus et privatarum domorum convelli et subrui nec sine his esse flagitiosos ad lupanaria commeatust quis curatores obliquitatum Limos, quis Saturnum praesidem sationis, quis Montinum montium, quis segnium Murcidam? quis ad extremum deam Pecuniam esse credat, quam velut maximum numen vestrae indicant litterae donare anulos aureos, loca in ludis atque in spectaculis priora, honorum suggestus summos, amplitudinem magistratus, et quod maxime pigri ament, securum per opulentias otium.— (Arnobe, Adversus Nationes, IV, 9)