Cas | Pluriel |
---|---|
Nominatif | Abarēs |
Vocatif | Abarēs |
Accusatif | Abarēs |
Génitif | Abarum |
Datif | Abaribus |
Ablatif | Abaribus |
Abares \Prononciation ?\ masculin pluriel
Hugnos antea Hunnos vocatos, postremo a rege suo Avares appellatos, qui prius in ultima Maeotide inter glacialem Tanaim et Massagetarum inmanes populos habitaverunt. Deinde pernicibus equis Caucasi rupibus, feras gentes Alexandri claustra cohibente, eruperunt, et orientem viginti annis tenuerunt captivum, et ab Aegyptiis atque Aethiopibus annuum vectigal exegerunt.— (Isidore de Séville, Etymologiarum libri, livre IX, vers 640)
Hac etiam tempestate Childepertus rex Francorum, aetatis anno vigesimo quinto cum uxore propria, sicut fertur, in veneno extinguitur. Hunni quoque, qui et Abares dicuntur, a Pannonia in Turingam ingressi, bella gravissima cum Francis gesserunt. Brunichildis tunc regina cum nepotibus adhuc puerulis Theudeperto et Theuderico regebat Gallias, a quibus accepta Hunni pecunia revertuntur ad propria. Mortuus quoque est Gunthramnus rex Francorum, regnumque illius Brunichildis regina suscepit cum nepotibus adhuc parvulis, filiis Childeperti.— (Paul Diacre, Historia Langobardorum, livre IV, vers 790)