Cas | Singulier | Pluriel |
---|---|---|
Nominatif | struthio | struthionēs |
Vocatif | struthio | struthionēs |
Accusatif | struthionem | struthionēs |
Génitif | struthionis | struthionum |
Datif | struthionī | struthionibus |
Ablatif | struthionĕ | struthionibus |
struthio \ˈstɾuː.tʰi.oː\ masculin
Vnum nomen avium, sed genus diversum. Nam sicut specie sibi differunt, ita et naturae diversitate. Nam aliae simplices sunt, ut columbae; aliae astutae, ut perdix; aliae ad manum se subiciunt, ut accipiter; aliae reformidant, ut garamantes; aliae hominum conversatione delectantur, ut hirundo; aliae in desertis secretam vitam diligunt, ut turtur; aliae solo semine reperto pascuntur, ut anser; aliae carnes edunt et rapinis intendunt, ut milvus; aliae enchoriae, quae manent in locis semper, ut struthio; aliae adventiciae, quae propriis temporibus revertuntur, ut ciconiae, hirundines; aliae congregae, id est gregatim volantes, ut sturni et coturnices; aliae solivagae, id est solitariae propter insidias depraedandi, ut aquila; accipiter et quaecumque ita sunt; aliae vocibus strepunt, ut hirundo; aliae cantus edunt dulcissimos, ut cygnus et merula; aliae verba et voces hominum imitantur, ut psittacus et pica.— (Isidore, Etymologiarum, XII, 7 : De avibus)