Citations:accentus gravis

Hello, you have come here looking for the meaning of the word Citations:accentus gravis. In DICTIOUS you will not only get to know all the dictionary meanings for the word Citations:accentus gravis, but we will also tell you about its etymology, its characteristics and you will know how to say Citations:accentus gravis in singular and plural. Everything you need to know about the word Citations:accentus gravis you have here. The definition of the word Citations:accentus gravis will help you to be more precise and correct when speaking or writing your texts. Knowing the definition ofCitations:accentus gravis, as well as those of other words, enriches your vocabulary and provides you with more and better linguistic resources.

Latin citations of accentus gravis and gravi accentu

  • 1244–5, Thomas Aquinas, De fallaciis, chapter ix: “De fallacia accentus”:
    Sequitur de fallacia accentus. Accentus autem, secundum quod hic sumitur, est modus pronuntiandi aliquam dictionem. Fallacia autem accentus est deceptio proveniens ex eo quod aliqua dictio diversimode pronunciata diversa significat. Sicut enim fallacia secundum compositionem et divisionem est eadem oratio materialiter, diversificata secundum formam; ita hic est eadem dictio materialiter, diversificata secundum diversum modum pronuntiandi: et ideo sicut ibi est potentialis multiplicitas orationis, ita est hic potentialis multiplicitas dictionis. Causa apparentiae huius fallaciae est materialis unitas dictionis; causa non existentiae est diversitas significationis sive dictionis diversimode pronuntiatae. Sunt autem quatuor modi huius fallaciae, secundum quod quatuor modis contingit diversificari modos pronuntiandi dictionem. Primo namque variatur per diversos sonos sive accentus, qui sunt tres: scilicet accentus gravis, acutus et circumflexus. Accentus acutus, sive sonus, est qui acuit sive elevat syllabam, sicut patet in media syllaba cum dicitur Martinus, media syllaba acuitur sive elevatur. Gravis autem accentus est qui deprimit syllabam et deponit, sicut patet in media huius dictionis dominus et ultima syllaba huius dictionis Lucas. Circumflexus vero accentus est qui acuit syllabam, et postea deprimit, ut Roma. Primus ergo modus huius fallaciae est qui provenit ex eo quod aliqua dictio potest pronuntiari gravi accentu, vel acuto, vel circumflexo. Acuto, ut patet in hoc paralogismo: quoscumque iustum est pendere, iustum est pati poenam. Sed bonos viros iustum est pendere. Ergo bonos viros iustum est pati poenam. Non sequitur: quia in prima pendere sumebatur prout fertur acuto accentu; in secunda ut fertur gravi, et sic idem est pendere, quod donare poenam. Secundo modo variatur modus pronuntiandi accentus secundum diversa tempora, quae sunt duo: scilicet productio in syllaba longa, et correptio in syllaba brevi. Secundus quidem provenit ex eo quod aliqua syllaba alicuius dictionis potest corripi vel produci, ut patet in hoc paralogismo: omnis populus est arbor. Sed aliqua gens est populus; igitur aliqua gens est arbor. Non valet: quia haec dictio populus aliud significat secundum quod prima syllaba eius producitur, quia sic significat arborem quamdam; et aliud secundum quod corripitur, quia sic significat gentem. Tertio modo variatur modus pronuntiandi dictionem secundum diversitatem spiritus, qui quidem diversificatur secundum asperum vel lene: asper quidem spiritus designatur per hanc figuram h, lenis vero spiritus est quando sine aspiratione syllaba profertur. Tertius modus huius fallaciae provenit ex eo quod syllaba potest leniter vel aspere proferri, ut patet in hoc paralogismo: quicquid hamatur, hamo capitur. Sed vinum amatur: igitur vinum capitur. Non valet: quia primo hamatur profertur aspere, postea leniter. Similiter hic: omnis ara est in templo. Stabulum porcorum est hara: igitur stabulum porcorum est in templo. Non sequitur: quia hoc nomen ara primo profertur leniter, postea aspere. Quartus modus provenit ex eo quod aliquid potest proferri ut una dictio vel plures, ut hic: tu es qui es. Sed quies idem est quod requies. Ergo tu es requies. Non sequitur: quia haec dictio qui es primo sumitur ut oratio, postea ut dictio una. Similiter hic: quicquid Deus fecit invite, fecit invitus. Sed racemos fecit in vite: igitur racemos fecit invitus. Non sequitur: quia primo haec dictio invite sumitur ut una dictio, postea ut plures. Patet ergo ex praedictis quod accentus denominatus secundum quod ab eo denominatur haec fallacia, communior est quam accentus qui dividitur per gravem et acutum et circumflexum, quia comprehendit sub se et hunc accentum, et alios tres, ut dictum est.